Libri
Corona Spinea
Carissimi sodales,
Anna Elissa Radke sodalis nostra novum libellum carminum edidit, qui “Corona Spinea” inscribitur. In carminibus in eo collectis cum alia, tum tempora peste coronaria afflicta meditatur. Theodericus Sacré in ampla doctaque praefatione refert de carminibus, quae inde a Romanorum aetate de morbis contagione periculosis conscripta sunt.
Libellus apud apud domum editricem “Manutii” in serie, quae “editio Zenonis” inscribitur, inclusus duodeviginti nummis Europaeis venalis est. (Manutius-Verlag, EditionZeno)
Vide plura apud domum editoriam.
Vita Sancti Martini
Carissimi sodales,
nuper in Dania Sulpicii Severi “Vita Sancti Martini” in usum discipulorum ratione Oerbergii discentium in lucem edita est. Verba ignota Latine explanantur; praeterea Henricus Brockdorff, Eva Engelund, Gudrun Haastrup, Georgius Wildt Hansen editores ampla praefatione Sancti Martini vitam, aetatem, qua vixit, necnon vitam opusque Sulpicii Severi exponunt. Adiunctae sunt tabulae annorum locorumque.
Liber apud domum editricem “Multivers” 149,95 coronis Danicis (i.e. 20,15 nummis Europaeis) venalis est:
Vide plura apud domum editoriam.
In memoriam
Duo viri optime de Latinitate viva meriti, Udalricus Hoyer L.V.P.A.e sodalis et Iosephus Schröder Circuli Monasteriensis conviva frequens, mense Iulio anni 2020 vita functi nos reliquerunt. In quorum memoriam honoremque Alfonsus Weische verba et iuncta et soluta composuit, quae infra adiuncta invenitis. Item scripsit verba de Hassone Geißler olim propraeside nostro, qui mense Aprili anni 2020 diem supremum obiit, necnon de Ludovico Keßelhuth Helgoque Nikitinski annis superioribus defunctis. Manebit memoria eorum in animis nostris.
Alfonsi Weische verba in memoriam honoremque
Conventus futuri
Circulus Latinus Monasteriensis
Bis in anno sodales L.V.P.A.e aliique Latinam linguam amantes conveniunt Monasterium (Münster), in deversorium Feldmann, An der Clemenskirche 14. Conventus Circuli reguntur ab Alfonso Weische, professore emerito Universitatis Monasteriensis L.V.P.A.eque scriba.
Si plura de hoc Circulo sive de conventibus futuris scire velis, scribe ad prof. Weische: weischea(et)uni-muenster.de sive ad adiutricem eius, Reinhildem Aschoff: raschoff(et)arcor.de