Iam gutta manat ex oculis recens,
amplectitur nunc alter alterum,
iamque nos et osculamur.
Nos, Hyacinthe benigne, serva!


Anna Elissa Radke Marpuregnsis

Salve apud L.V.P.A.m

L.V.P.A. est sodalitas iuris Germanici, sed inde a principio non pauci sodales (quinta fere pars) sunt alia civitate praediti. Nam Latinitas Viva etiam nostro tempore populos inter se coniungere potest; in festis, in conventibus, in seminariis nostris permultas amicitias procreat firmas. Mense Februario anni 2013 in L.V.P.A. erant 60 sodales. Nobis propositum est linguam Latinam in vitam revocare utendo ea tamquam lingua nostri temporis. Quandocumque ergo et ubicumque licet, Latine scribimus, loquimur, telephonamus; insuper certis temporis intervallis conventus instituimus, ut proposito nostro operam demus: conventus Circuli Lupiani sive LVPAni, bidua, septenorum dierum seminaria.
                    
Haec omnia pecunia a sodalibus data et a regimine administrata instituimus oboedientes legi nostrae, quae in diem L.V.P.A.e condendae ab Hassone Geißler causidico Latine et Germanice conscripta est.
					
Visne sodalis fieri? Imprime Tibi formulam sive clicca hic
STIPS ANNVA: ex anno 2019 ab unoquoque sodali quotannis colliguntur 30 euroni, a studentibus 15.

In diem natalem Cai Licoppe

Hodie, a.d. V Kal. Iul. anni a.U.c. MMDCCLXXIV (sive 27.6.2021), Caius Licoppe doctor clarus, Domus Latinae Bruxellensis conditor idemque Melissae periodici Latini editor, qui diu sodalis L.V.P.A.e fuit, diem natalem nonagesimum agit. Alfonsus Weische egoque Caecilia ei nomine L.V.P.A.e his verbis gratulati sumus:

Hodie, o Cai doctissime doctor, tibi natalem nonagesimum celebranti inter multos etiam L.V.P.A.e regimen nomine totius associationis ex animo gratulatur. Gaudemus quod tecum atque cum tua Melissa uniti sumus in Latinitate viva colenda. Quod eam multitudine, varietate, pulchritudine operum tuorum claram et iucundam facis, in memoria L.V.P.A.e sodalium et amicorum semper erit. Eo addentur, quaecumque Latine scripturus es, praecipue ornans Melissam. Optamus ergo toto animo, ut per multos annos tibi tuisque contingat summa felicitas nixa valetudine optima.


Varia

Anno 2013 Vindobonae habitus est XIII. Conventus Academiae Latinitati Fovendae, L.V.P.A. adiuvante institutus. Quod nostrae assiociationi magno honori est! Quomodo conventus ille noster evenerit, quid actum sit - legere potestis hic!

Schola Humanistica Patavina, quae a Paulo Pezzuolo L.V.P.A.e propraeside et Iosepho Marcellino regitur, nunc in pagina domestica sua sub rubrica "Silvae" amplam copiam nexuum praebet, quibus adeantur lexica Graeca et Latina. Qui eis uti vult, inveniet hic: lexica Latina atque lexica Graeca.

Magno cum gaudio nuntiamus Concilium Lodziense, quod anno superiore propter pestem non factum est, hoc anno a.d. IV Kal. Iun. (29.5.) per rete celebratum iri. Qui plura scire vult, invitationem legat.




image