Lingua Latina
Ut per saecula quae mundum gentesque docebas
Temporibus nostris amplius et vigeas.


Gerardus Alesius Vindobonensis

Salve apud L.V.P.A.m

L.V.P.A. est sodalitas iuris Germanici, sed inde a principio non pauci sodales (quinta fere pars) sunt alia civitate praediti. Nam Latinitas Viva etiam nostro tempore populos inter se coniungere potest; in festis, in conventibus, in seminariis nostris permultas amicitias procreat firmas. Mense Februario anni 2013 in L.V.P.A. erant 60 sodales. Nobis propositum est linguam Latinam in vitam revocare utendo ea tamquam lingua nostri temporis. Quandocumque ergo et ubicumque licet, Latine scribimus, loquimur, telephonamus; insuper certis temporis intervallis conventus instituimus, ut proposito nostro operam demus: conventus Circuli Lupiani sive LVPAni, bidua, septenorum dierum seminaria.
                    
Haec omnia pecunia a sodalibus data et a regimine administrata instituimus oboedientes legi nostrae, quae in diem L.V.P.A.e condendae ab Hassone Geißler causidico Latine et Germanice conscripta est.
					
Visne sodalis fieri? Imprime Tibi formulam sive clicca hic
STIPS ANNVA: ex anno 2019 ab unoquoque sodali quotannis colliguntur 30 euroni, a studentibus 15.

Novi nuntii de Seminario Vilnensi!

Valde gaudemus nos denique novos nuntios de seminario nostro mense Augusto futuro mittere posse, cum acceperimus responsum Facultatis Philologicae Universitatis Vilnensis.

De loco pernoctandi: licet participibus in deversorio universitatis pernoctare. Cubiculum unius lecti constat 44 Euronis per noctem, locus in cubiculo duorum lectorum 26 Euronis. Si ibi pernoctare vultis, scribatis quaeso quod genus cubiculi velitis et faciatis me,, certiorem de loco, ubi munere fungimini, nam necesse est uniuscuiusque hospitis nomen, terram necnon locum, ubi munere fungitur (e.g. scholam, ubi docetis), indicare. Si quis nullo munere fungitur, adscribam "L.V.P.A.". Pretium cubiculi solvere necesse est intrantibus in deversorium.

De cibis sumendis: In urbe vetere (prope universitatem) complures cauponae sunt, ubi quisque sibi cibos comparare poterit. Non visum est nobis in una caupona omnibus participibus locos reservare, nam nulla caupona in urbe vetere est, ubi multi cibi simul praebeantur; alii autem alios cibos praeferunt.

De cena finali: Die Saturni, 9.8., finem Seminarii cena festiva celebrabimus, inter quam etiam brevis fabula scaenica Latina agetur.

De stipe Seminarii: Quisque particeps solvet 50 Euronos, si cenae finali interesse vult; si minus, 20 Euronos. Sodales L.V.P.A.e solvent 20 Euronis minus.

De excursione: Unus dies excursioni in oppidum Croses (Lituanice Kražiai) dicabitur. Est oppidum parvum, sed historia inclutum longa et scitu digna. Praeterea Sarbievius ibi aliquod tempus in Collegio Crosensi docuit. Obiter lustrabimus nonnullos locos iucundos in via, inter quos est etiam Cauna urbs (Kaunas). Sumptum excursionis suscipiet Facultas Philologica Universitatis Vilnensis.

Si interesse vultis, implete, quaeso, hanc schedam et mittite ad: caeciliametella@web.de



Seminarium Latinum Vilnense

Seminarium Latinum Vilnense

Seminarium nostrum erit pars Anni Sarbieviani, qui nunc Vilnae in memoriam Matthiae Casimiri Sarbievii poetae celebratur. Sarbievius, unus ex clarissimis poetis barocis Europae, prope Varsoviam natus saeculo septimo decimo in Academia Vilnensi munere professoris theologiae, philosophiae, rhetoricae functus est. In iisdem aedibus igitur operibus eius incumbemus, ubi olim discipuli pedibus eius assiderunt.



Scholae Aestivae Vratislavienses

Scholae Aestivae Vratislavienses vos exspectant!
14.-27.7.MMXXV

https://wratislavia.ptf.edu.pl/



Varia

Anno 2013 Vindobonae habitus est XIII. Conventus Academiae Latinitati Fovendae, L.V.P.A. adiuvante institutus. Quod nostrae assiociationi magno honori est! Quomodo conventus ille noster evenerit, quid actum sit - legere potestis hic!

Schola Humanistica Patavina, quae a Paulo Pezzuolo L.V.P.A.e propraeside et Iosepho Marcellino regitur, nunc in pagina domestica sua sub rubrica "Silvae" amplam copiam nexuum praebet, quibus adeantur lexica Graeca et Latina. Qui eis uti vult, inveniet hic: lexica Latina atque lexica Graeca.