SIT FAVSTVS FELIXQVE ANNVS PORROQVE, LVPINI, PERGITE SIC: CRESCAT SVAVE SODALITIVM!


Gerardus Alesius Vindobonensis, 2013

Tabularium | Seminaria

L. V. P. A. e SEMINARIA (1991-2012)

Conspectus continet uniuscuiusque seminarii a) tempus locumque, b) argumentum, c) rerum gestarum exempla.

I = Inauguratio, O = Orationes, S = Scholae, E = Excursiones, F = Festum finale

1: 29. Iul. - 3. Aug. 1991 “Vindobonense I” / Monasterium Sanctae Crucis

40 participes

I: 20.30h: Otto Frisingensis facem Latinitatis Vivae transfert a Scholis Frisingensibus ad Seminarium Vindobonense

O Mouchová (institutio L.), Bauer (Archipoeta), Hrandek (mathesis in Austria), Mall (Horatius), Piga (praeconia L.), Scarpa (ius Rom.), U. Wagner (S. Bernhardus a Claravalle)

S Variae ad Latine loquendum, cantandum, scribendum; Fuchs (Graeca colloquia)

E Vindobona: Bibliotheca Nationalis; Carnuntum: Museum Romanum

F 19h: THIASOS (grex Vindobonensis Karina Zeleny dirigente Latine et Graece cantans)

2: 2. - 9. Aug. 1992 “Pragense I / deversorium Karlik / cum profestrice B. Mouchová

80 participes
LATINITAS REVIVISCAT! De tempore Comenii (cf. N X, 8-24; DAV-Mittbl. 4/92)

I 3. Aug., 11.30h, Praga/magna aula Univ. Carolinae: Stroh (vita et merita musici Latini Iani Novák)

O Fritsch / Steiner / Buscaroli (Comenius), Lieberg (Erasmus), Marongiu (Poggius), Zachová (Chronica Lat.), Mouchová (Pons Caroli), Hrandek (partes orationis)

S Mouchová, Fritsch, Steiner, Riedl, Hrandek, Fuchs, U. Wagner, Pessarra

E Praga (media urbs et Caroli pons); arx et vicus Karlštejn (ambulatio)

F 18h Praga/Domus Civium: grex symphoniacus Pragensis

3: 8. - 12. Aug 1993 “Hagense” (Hagae Comitis) / devers. Ockenburgh

40 participes
HVMANISTAE IN NEDERLANDIA - seminarium 4 dierum post Conventum ALF Belgicum

I 15h Ockenburgh.: Geißler (Hugo Grotius)

O Danka (Indoeuropaeae linguae) Dievoet (Erasm.), Stoelinga (Inscript. Delphicae),
Pessarra/Dobsevage (Spinoza)

S Oertel (Forest), Thoböll (cantus), Fuchs (Graec.), Lemke (Hieroglyphi), Alexa

E Museum Westreenianum et Domus Spinozae; Delphi (Delft); loca effossa Ockenburghensia;
Palatium Pacis (oratio directoris Eyffinger, libri M. A. in conspectum vulgi dati, festum Grotii)

F Ockenburgh., 11h: spectacula parva (Erasmi "Euntes in scholam"), epigramma (Oertel)

4: 30. Iul. - 6. Aug. 1994 “Pragense II” / devers. Karlik / cum prof. B. Mouchová /

120 participes
MYTHOS - FONS ARTIVM SEMPITERNVS (cf N XI, 6 - 26; DAV-Mittbl. 4/94, 126s)

I 31. Iul., 11.30h Praga/ canonia Strahoviensis: Fritsch (In mytho veritas?)

O Fink (Bavaria fabulosa), Piga (imagines fori), Šimandl (mythus), U. Wagner (pupae)

S I. Fritsch (theatr., cantica), Krauss (Ovidii Met.), Steiner (Ariadna), Fuchs (Graec.)

E arx Karlštejn: Dulcitius a discipulis secundi anni in scaena optime actus!

F 5. Aug. Praga/ Domus Populi: Sutowicz (Ovidii Pygmalion), studiosi (Minotaurus)

5: 24. - 31. Iul. 1995 “Brunense I” / oecotropheum iuxta universitatem / cum prof. I. Nechutová
65 participes
MORAVIA LATINA (cf N XII, 4 - 9) (seminarium Novákianum vere musicum)

I 25. Iul., 10h, aula Universitatis: Nechotuvá, Alexa (Ianus Novák), Scherr (cantus)

O Peňáz (Ianus Novák), Štědřon (musici Latini Moravi), Zeleny (cantus antiquus)

S Vera Scherr (chorus), studiosi (Moravia Latina), Fuchs (colloquia Graeca) Bradius (cantus Sinensis)

E media urbs; Museum Mendelianum; arx Pernštejn, sacra in ecclesia cathedrali (25 partic. cantant); Concentus Novákianus (Scherr cum studiosis musicis)

F 29. Iul. 18h, Domus Artis Moravicae: grex symphoniacus "Jaroslav Czech", Nechutová

6: 15. - 22. Iul. 1996 “Brunense II” / domus univ. Slapanice / cum prof. I. Nechutová

50 participes
REDIVIVAE AETATES LATINAE /PLAVTVS in antiquitate et tempore renascentiae

I 16. Iul., 10h, Bruna / Curia vetus: Bartonek (Latinitas Maccaronica, Phil. Class. Brun.)

O Peňáz (Plaut.), Bednařiková (Cassiodorus), Bradius Maurus (litterae Sinenses), Kysučan (parapsychologia)

S Vaňková /Tejček (Plautus, saltatio renascentiae temporis), Pessarra (Petrarca ...),
Czapiewski (Thomas Aquinas), Schmitt (Ludi colloquiis Latinis exercendis destinati)

E Austerlitz; oppidum Telč; Theatrum 21. Iul., 19h, Bruna / Curia vetus: Plauti MOSTELLARIA

F 21. Iul. castellum Bučovice: concentus (TIBIAE), choreae vestesque renascentiae temporis

7: 31. Iul. - 7. Aug. 1998 “Pragense III” / devers. Karlik / cum prof. B. Mouchová

86 partipices
POETAE SCRIPTORESQVE SAECVLI NOSTRI

I Kal. Aug. in palatio Lobcoviceo, id est intra muros Arcis Pragensis; orationes: Alexa, prof. Mouchová; acroasis festa: prof. Sallmann de Iulii Caesaris Stellae Columbeide; cantus: quadricinum collegium STAMIC praebuit tria quadricinia fidicinum (Caroli Stamic, Antonini Dvořák, Bedřici Smetana)

O prof. Lieberg de poeta Latino M. A. Caro, Pisini de poesi/de carmine quod inscribitur“Ephelis”, Radke de carminibus suis quae novissima edidit in libro, qui inscribitur “Ars Paedagogica”; Danka de poetarum interpretatione in ipsorum epistulis expressa, Koch de Plinii Minoris et Taciti amicitia, Masek de duobus scriptoribus Iesuitis saeculi XVI, Thiel de carmine in Iuliaci oppidi laudem scripto, Wagner de Arcadia; Zachová de historia Novae Civitatis Pragensis, prof. von Albrecht de lingua Latina docenda

S prof. Sallmann: officina epigrammatis faciundis, Radke: officinae epigrammatis et haicuis pangendis, Alexa de re metrica, Pagano de carminibus recitandis /spectaculum de Domino Ioanne et Diabolo, prof. Mouchová de carminibus in curia Pragensi inscriptis, Dr. Steiner de Comenii carmine „Medice, cura te ipsum”; Olszaniec de Philippo Callimacho elegicorum Romanorum imitatore, Alexa de Pace Vestfalica, Bažil “Cantemus Latine”, Gröger de erroribus Ulixis (cum sonitu chordarum tibiarumque), pellicula de spectaculis, Koch “Lectio Pliniana”, Olszaniec de opere Umberti Eco; prof. Mouchová “Colloquia simplicia”, Pessarra “Colloquia varia”, Schmitt „Ludi colloquiis Latinis exercendis destinati“, prof. von Albrecht “Colloquia Latina”

E 4. Aug. Pragae Vyšehrad et Curiam Veterem vidimus

F 7. Aug. arx et deversorium Karlštejn: spectaculum a Pagano de Domino Ioanne et Diabolo compositum, cantus: Jasinska/Zejglic: loci electi ex Vergilii Aeneide

8: 12. - 18. Iul. 1999 “Opoliense I” / Kamien Slaski / cum prof. I. Rostropowicz

40 participes
SILESIA LATINA I (50 fere humanistae Silesiam olim Latine laudaverunt!)

I 13. Iul. in castelli oeco festivo: orationes (Rostropowicz, Suchonski, Kadlubek, Mateja, Alexa), salutatio burgimagistri Gogoliniensis Urbaniec, cantus (Jasinska / Zejglic, Traud, Radke, Alexa)

O Rostropowicz (Descriptio Silesiae), Kadlubek (Musarum dilecta domus sive de Silesiae gentis Parnasso), Mantke (De Christophori Winter carmine Latino, cui titulus "Fabrilium Silesiae officinarum fodinarumque descriptio"), Wcisło (Historia Silesiae), Thiel (De Mausoleo Piastaeo Legnicensi eiusque inscriptionibus Latinis), Szymanski (Nicolai Hussovani carmen de Sancto Hyacintho), Bieniusa (D Sancto Hyacintho Patrono Europae); Wagner (De emblematis Latinis saeculorum 16. - 18.), Maurus (De linguis Sinica Iaponicaque enuntiandis et de legibus versuum Sinicis Iaponicisque cum legibus versuum linguarum Indoeuropaearum comparatis), Marciniak (De tragoedia quae inscribitur "Avaritia crudelis et punita in Mauritio Imperatore")

S Alexa (De Francisco Fabro poeta Silesio; De neologismis apte condendis; Describamus imaginem triumphi Romani), Jasinska/Zejglic (Cantemus Horatii carmen a Sigfrido nervis formatum "Dianam tenerae virgines"), Koch (Epistularum Plinii Secundi lectio et enarratio), Pessarra-Grimm (De Sigridis Albert indice verborum imaginibus instructo), Traud (Cognoscamus alius alium); Horarium Opoliense; Scholae musicae compluries in diebus)

E Opolia (salutatione in curia facta cum duce Latino per mediam urbem vagati sumus); Mons Sanctae Annae (ecclesia sacellaque, monumenta), Sacra Latina in Sanctuario Sancti Hyacinthi cum episcopo

F in castelli cenatione et oeco festo: scholares (cantus gratiarum Caeciliae dicatus), Mantke
(gratiarum actio pro seminario), Zejglic/Jasinska (Dulcis philomela)

9: 29. Iul. - 5. Aug. 2000 “Opoliense II” / Kamien Slaski / cum prof. I. Rostropowicz

58 participes
SILESIA LATINA vel ELYSIVM

I 30. Iul. in castelli oeco festo: orationes (Alexa, Dr. Mateja, prof. Rostropowicz, prof. Kuberski rector universitatis Opoliensis, Wietrzykowski pro Pallade Silesia; cantus (HORTVS PROSERPINAE: Jasinska/Zejglic, Alexa/Traud); salutatio burgimagistri Gogoliensis Norberti Urbaniec: Sacra Latina cum episcopo J. Kopiec et P. J. Ożóg S.J.

O Prof. Budzynski (de transmigratione Musarum Classicarum in Silesiorum Elysium), Anna Elysia Radke (Dialogus de vita Sancti Hyacinthi, fabula scaenica ab AER in usum seminarii compositum), prof. Lieberg (de Catulli carmine 51 comparando cum Sapphus carmine Phainetai), prof. Di Maria (de Ennio), dr. Mantke (de magistro suo Herberto Mysliwiec), dr. Marongiu (Quid Editha Stein de condicione mulierum senserit), Bradius Maurus (de vocabulis investigatorum herbarum arborumque et de Ferdinando Cohn Silesio, herbarum arborumque perito), Koch (de nominibus propriis a Plauto adhibitis), Thiel (de vita et veneratione Sanctae Hedwigis, ducissae et patronae Silesiae), Gröger (Meditationes Silesicobavaricae); oratiunculae: prof. Rostropowicz (Quomodo Vulturinus poeta Silesiam laudaverit), Ciesko (de poeta divino seu de Elysio poetico), Mirzejewska (de Sanctae Faustinae vita), Böse (de Gryphio), Bradius Maurus (de sodalitate quae “Nova Roma” vocatur), P. Ożóg

S Radke (actores dialogum de Sancto Hyacinthi docentur, cottidie), Koch (Lectio Senecana, 5x), dr. Czapiewski (De motus essentia secundum Aristotelem et Thomam Aquinatem, 2x), prof. Di Maria (Lectio Ciceroniana: Pro Murena, 2x), Pessarra-Grimm (Lectio Humanistica, 2x), dr. Szymanski (Officina versibus pangendis, 2x), Traud/Wietrzykowski (Officina litteris scribendis de discrimine, quod institutioni Latinae in Polonia imminet), Traud (de itineribus faciendis), Alexa (de quibusdam linguae Latinae enuntiandae difficultatibus)

E Kal. Aug. Salutatio et prandium apud burgimagistram Opoliensem; 2. Aug. excursio Vratislaviensis (Aula Leopoldina, ecclesia cathedralis, curia)

F 4. Aug., 18h Dialogus Sancti Hyacinthi in scaena agitur a 25 participibus, indutis vestimentis ecclesiasticis universitariisque, cum cantu; 19h cena festa cum gratiarum actionibus; 22h saltatio.

10: 14. - 21. Iul. 2001 “Opoliense III” / Kamien Slaski / cum prof. Rostropowicz

53 participes
SILESIA imbuta humanismo EVROPAE

I 15. Iul. in castelli oeco festo: orationes (prof. Rostropowicz, prof, Kuberski prorector universitatis, Urbaniec burgimagister civitatis Gogoliniensis, Alexa); cantus (Alexa, Bechtloff, Traud)

O Alexa (Praeparatio itineris Cracoviensis cum imaginibus), Bobiatynski (1. Cur Martinus Opitius ... Latine publicaverit, 2. De Hymno ad Gaudium Friderici Schiller et de Adami Mickiewicz Oda ad Iuventutem: Carminum comparatio), Böse (De Elysio aliisque utopiis), Danka Iolanta (Ordo Cisterciensium in Silesia), Koch (De nominibus Romanorum, quomodo per saecula mutata sint), prof. Lieberg (Amor et Roma apud Propertium), Macek (De origine Sancti Alberti), dr. Mantke (De Vratislaviae laudibus Latinis), Bradius Maurus (Sententiae interlinguisticae Iani di Censo), Mirzejewska, Maciejewska, Zuchowska (De Iuliano Tuwim poeta Lodziensi), dr. Molina Moreno (De Orphei cantu et musica Orphico), Orban (De carminibus maximi humanistae Hungari Ioannis Pannonii), Radke (Acroasis de dialogo “De Sancta Hedwige puellula”), Thiel (1. De horto Scholziano deque amicorum epigrammatis in eundem hortum factis, 2, De vita Sanctae Hedwigis), Traud (Ad organum ecclesiae parochiae vici Magni Lapidis), Wagner Antonius (1. De Druidis quid auctores antiqui scripserint, 2, De verbis Graecis in Caroli Mai Vinnetu III adhibitis), Wikarjak (Ioannes Caietanus Trojanski: Lublini natus, Vratislaviae laureatus, magister Posnaniensis, professor Cracoviensis).

S Alexa (Silesia patria Latinorum?), Bobiatynski (Ludus, quo studiosi linguam Latinam emendate enuntiare discant), Koch (Lectio Pliniana, quinquies), Lieberz (De cantu Gregoriano), Radke (actores dialogum “De Sancta Hedwige puellula” docentur), Stepanic (Viator invitus: de peregrinatione Georgii Hustii), Thiel (Collquia familiaria, ter), Traud (De Petro Lotichio Secundo poeta humanistico), Wagner Antonius (Lectio locorum e Livio, Caesare, Plinio, Tacito electorum de Druidis), Wietrzykowski (1. De proverbiis variarum nationum, 2. Colloquia cottidiana cum tironibus)

E Salutatio burgimagistrae et prandium in curia Opoliae. Excursio Cracoviensis

F Dialogus “De Sancta Hedwige puellula” in scaena agitur; cena festa

11: 4 . - 11. Aug. 2003 “Vindobonense II” / Monasterium Sanctae Crucis / cum MELISSA

81 participes
Austria Latina, Austria Romana

I 5. Aug. in Imperatorum Aula: Cantus festus: Tricinium Feye Raphael (violoncellum)-Feye Alexander (violinum) -Caplier Paulina (clavile); acroasis festiva: Horatius Bologna (de litterarum Latinarum erudiendis educandisque utilitate); orationes (Inga, Dr. Licoppe, decanus Pater Carolus Wallner), cantica

O Erhart (Musici Austriae Inferioris), Katzenschlager (Gesta Austriae), Kuncer (Latinitatis institutio in Serbia), prof. Smolak (Statua Iosephi Imperatoris a) expositio ante statuam ipsam in horto Schönbrunn facta, b) acroasis docta); Codex 24 (a) cum imaginibus, b) codice ipso proposito); Tekieli (Linguae Hebraicae vita reddita), Thiel (Iter Europaeum Ioannis Guilelmi et ea, quae anno 1676 Vindobonae egit).

S Deraedt (Ludicrae exercitationes loquendi), Koch/Kuncer (Mores Germanorum Serborumque comparandi), dr. Licoppe/Sanchez-Martin (Disceptationes variae), prof. Szymanski (Versuum officina), prof. Weische (Exercitationes stilisticae).
Cantationes cum Stephano Feye, cum Doride Wagner, cum Sigfrido Zejglic

E 1. Vindobonensis (cum ducibus sive mystagogis Latinis ex urbe ipsa);
Unus ex his mystagogis Latinis, Fritz Fassler Cetiensis sive Hippolytopolitanus (St. Pölten), verba diligenter praeparata, quae nobis urbem visentibus fecit, in grammaticorum Latinorum periodico CIRCULARE divulgavit. (Unusquisque seminarii particeps accipit libellum a Wilhelmina Widhalm-Kupferschmidt editrice donatum ab Inga.) Mystagogis gratias maximas habemus, quod primum ITINERARIVM LATINVM VINDOBONENSE creaverunt. Qui seminario non interfuerunt, itinerarium legant hic cliccantes! Pdf "Itinerarium Vindobonense"

2. excursio Carnuntina (cum mag. W. Widhalm-Kupferschmidt)

F Cantus festus cum grege symphoniaco Feye-Caplier; orationes (Inga, dr. Licoppe), cantica (novus HYMNUS EUROPAEUS LATINUS a prof. T. Pekkanen confectus), Karina Zeleny et Gerardus Alesius, poetae Latini Austriaci, carmina sua recitant.
Cena festa in horto cauponae monasterii.

12: 6. - 16. Aug. 2004 “Belgradense” / cum Instituto Historico et Universitate Belgradensi

25 participes

DE SERBIA LATINA, SERBIA ROMANA, SERBIA HODIERNA aliisque de rebus

I 7. Aug. in Oeco Festo Universitatis Belgradensis; moderatrix Inga, orationes dr. Živković et dr. Nedeljković; Koch: recitatio carminis Mauri PISINI Arretini “SEMEL”. Salutatio cum cenula a facultate philologica instituta. Cum publico mystagogo per mediam urbem et arcem Kalemegdan vagati sumus.

S Koch: Colloquia simplicia; Koch: Tacitus de Germanorum moribus; Koch: Acta diurna antiqua et recentia; Kuncer: Ludi Latini secundum “Piper Salve”; Kokoszkiewicz/Zawadzka: Manuscripta XVII saeculi; dr. Nedeljković: Passio Perpetuae et

Felicitatis

O Erhart (Musici Austriae Inferioris), Katzenschlager (Gesta Austriae), Kuncer (Latinitatis institutio in Serbia), prof. Smolak (Statua Iosephi Imperatoris a) expositio ante statuam ipsam in horto Schönbrunn facta, b) acroasis docta); Codex 24 (a) cum imaginibus, b) codice ipso proposito); Tekieli (Linguae Hebraicae vita reddita), Thiel (Iter Europaeum Ioannis Guilelmi et ea, quae anno 1676 Vindobonae egit).

E 1. Viminaciana (10. 08.): Semendriae arx et urbs; monasterium Manasija; Viminacium: cena cum archaeologis.

2. Sremski Karlovci, Fruska Gora (monasteria Krusedol et Hopovo), Novi Sad cum mystagogo (13. Aug.)

Breviores ambulationes: per Taurunum (8. Aug.) ad ecclesiam catholicam sacraque Latina; per Belgradum (15. Aug.) a maxima ecclesia orthodoxorum ad sacra in ecclesia centrali facta, postea ad museum ethnographicum, pinacothecam frescorum, museum Vuki Karadzic.

F 15. Aug. Post navigationem in fluviis Savo et Danuvio festum finale in deversorio PALATIO.

13: 31. Iul. - 6. Aug. 2006 ”Pragense IV.” / cum profestrice Bohumila Mouchová et doctore Iosepho Šimandl

69 participes
DE VIRIS MVLIERIBVSQVE ILLVSTRIBVS aliisque de rebus

I Kal. Aug. in Ecclesia Sancti Adalberti (in aedibus Facultatis Catholicae Theologicae); moderatrix Bohumila, orationes decani Ludovici Armbruster et rectricis Instituti Graecitats et Latinitatis. Cantus egregius Marcellae Slavikovae et gregis “Collegivm 419” sub moderatore Cenek Svoboda;

Acroasin festam prof. Alfonsi Weische aegri recitavit Dr. iur. Rudolphus Kueppers:

“De lumine Pragensi in disciplina linguistica exorto”

O Danka (linguae Indoeuropaeae); Krekulová (Iudaeorum vicus Pragensis), Kwapisz (Sotades poeta); Lieberg (a) Caesaris pugna contra Nervios, b) Propertius); Miraglia (Erasmus Latinitatis princeps); Palmén (Latinitas Viva); Radke (Cochanovius poeta); Tabaku Artur (Scanderbeg); Thiel Norbertus (Anna Svidnicencis, III. uxor Caroli IV.)

S Carfagni (a) taedium vitae, b) Plauti Amphitryo); Koch (a)Augustini Confessiones, b) drama Pompeianum); Krylová (a) Plautus, b) Colloquia prima); Miraglia (a) Sturmius, b) Beraldus, c) Pico Mirandula, d) auctores legendi); Miraglia et alumni (Vivarium Novum); Morgan (Colloquia Erasmi); Mouchová (a) Muretus, b) domus et habitatio); Palmén (a) Cantica Latina Finnorum, b) Paginae pictographicae); Schweitzer (Metrica Plautina); Sousedik (Thomas Aquinas); Steiner (Comenius);Szymanski (Officina poetica);

E Excursiones in urbe: 1. ad Arcem (2. Aug.); 2. tirones ad Stellam (3. Aug.); ad Monasterium Brevnoviense (3. Aug.); ad Iudaeorum synagogas et coemeterium (4. Aug.); ad Ecclesiam Sancti Caroli Magni (sacra Latina 5. Aug.)

F 5. Aug. Festum finale in pulchro refectorio Seminarii Catholici, moderator Iosephus Šimandl: Cena, cantica, spectacula, gratiarum actiones.

1: 28. Iul. - 4. Aug. 2007 Cracoviense I” / Lyceum classicum Bartolomei Nowodworski

45 participes

I: 29. Iul. 11h in aula lycei; acroasis prof. Korpanty (De Miecislao Broscio); oratio prof. Styka, rectoris Instituti Philologiae Classicae Universitatis Cracoviensis

O : Dowlasz (1. poesis Austriaca, 2. Conventus "Humanitas" Neapoli habitus), Gröger (carmen de oppido Wünschelburga in Silesia sito compositum), Jureczko (Pervigilium Veneris), Klęczar (Harrius Potter Latine versus), Nowaszczuk (1. de lingua Latina post Concilium Vaticanum II; 2. De verbis ecclesiasticis), Radke (1. carmina poetae Kniaźnin, 2. de suis fabulis scaenicis religiosis), Thiel (C. Celtis et P. Callimachus)

S : Koch (De Q. A. Symmacho et Sancto Ambrosio), Schünemann (Exercitationes tironum), Lieberz (cantica), Radke (lingua Polonica), Brud (poesis Andreae Krzycki), Aschoff (poesis Latina nostrae aetatis), Lieberz (vesper canticorum)

E : Dowlasz (Museum Historiae Urbis), Jureczko (vicus Iudaicus Kazimierz), Krężel (1. Castellum Wawel, 2. salinae Wieliczka)

F: caupona Mieszczańska: Koch (spectaculum de Valentiniano II. imperatore), Allesch (recitatio carminum ipsius), Radke (recitatio carminum ipsius), Lieberz (cantica)

Moderatores: Pessarra, Dowlasz, Jureczko, Loch

1: 2. - 8. Aug. 2009 Vindobonense III / Institutum Philologiae Classicae, Mediae et Novae Latinitatis Universitatis Vindobonensis

69 participes

I: 3. Aug. 10h in Academia Scientiarum Austriaca; acroasis prof. Smolak (De collegio eorum, qui edunt Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum), Kral (cantus - carmina Catulli et A. Salieri)

O : Allesch (de principe Eugenio), Böse (Kafka, De medico rurali), Erhart (cantus I. Haydn), Galántai (De laude Viennae tempore renatarum litterarum composita), Koch (F. Chigi de urbe Monasterio), Kreuz (laus urbis Lentiae), Mertens (inscriptiones Latinae Genuenses), Rządkiewicz (lingua Latina ephemeridum), Šimandl (J.S. Machar, Tristia Vindobonensia), Smolak (1. Gaude felix Austria; 2. De sermonibus Sexti Amarcii)

S : Peritiorum: Brandes (1. De Eulero 2. De Galileo), Koch (De vita s. Severini), Pessarra (Melanchthon);

Tironum : Čepelák (1. De sermone cottidiano 2. De copia verborum 3. De gravitate ac suavitate colloquiorum 4. De tempore 5. De veterum operibus evolvendis), Dowlasz (1. De poesi Haicuana 2. De verbis Latinis), Maciejewska (vesper canticorum)

E : Lorenz, Kreuz (lustratio urbis), Smolak, Fassler (excursio Carnuntina)

F: caupona Zum Gangl: Koch (spectaculum de Fabio Chisio), Allesch (recitatio carminum), discipuli Itali (cantica)

Moderatores: Smolak, Pessarra, Dowlasz, Weltin

1: 1. - 7. Aug. 2011 Opoliense IV / Kamień Śląski / cum prof. Rostropowicz

31 participes

I: Kal. Aug. 17h in aula castelli; oratio inauguralis prof. Rostropowicz

O : Gaj (Maria Cunitia), Ochman (Angela Merici), Ożóg (Sancta Hedwigis), Pezzuolo (1. Giordano Bruno 2. Cassandra Fidelis), Radke (carmina Iosephi Eichendorff in linguam Latinam versa), Rener (Elisabetha Marpurgensis), Rostropowicz

S : Dowlasz (de rebus cottidianis), Gröger (de vi nucleari), Koch (carmina poetriarum Latinarum nostrae aetatis), Radke (1. lingua Polonica 2. De Sancta Hedwige puellula), Kosiorowska-Majka (cantica), Loch (vesper canticorum)

E : Gaj (excursio Częstochoviensis)

F: in castello: Radke (spectaculum de Sancta Hedwige puellula), Loch (cantica)

Moderatores: Rostropowicz, Dowlasz, Gaj, Kosiorowska

1: 29. Iul. - 5. Aug. 2012 Cracoviense II / Institutum Philologiae Classicae Universitatis Iagiellonicae

30 participes

I: 30. Iul. in aula monasterii ordinis Franciscanorum; oratio inauguralis: Loch

O : Dowlasz (poesis Miecislai Broscii), Gröger (1. cur odi et amo Graeciam 2. quam vim Latinitas Polona in oriente habuerit), Jegorow (Iesuitarum fabula de Fausto Mago), Loch (de Latinitate Viva quaestiones), Pezzuolo (magister Sendivogius), Springmann (Comenii Orbis sensualium pictus)

S : Koch (1. Martini Cromeri Polonia cum Taciti Germania comparanda 2. Vincentii Cadlubonis Chronica Polonorum ), Pessarra (Sudoku), Pezzuolo (de Polonorum antiquitatibus a V. Cadlubone conscriptis), Loch (vesper canticorum)

E : Loch, Jegorow (1. lustratio catacumbarum monasterii, 2. museum sub Foro Vetere situm, 3. salifodina Bochnensis)

F: caupona Mieszczańska: Koch (spectaculum de Vincentio Cadlubone), Loch (cantica)

Moderatores: Loch, Jegorow

Moderatores L.V.P.A.e seminariorum - Conspectus (ordine chronologico):

Inga Pessarra-Grimm 1-15

Marius Alexa 1-10

Udalrica Wagner 1-4

prof. dr. Bohumila Mouchová 2, 4, 7, 13

Leo Stoelinga sodalis 3

prof. dr. Iana Nechutová 5-6

Ioanna Vaňková 5-6

prof. dr. Ioanna Rostropowicz 8-10, 16
Sabina Traud 8-10

dr. Gaius Licoppe, Francisca Licoppe-Deraedt / Melissa 11

Caecilia Koch 12

Dragana Kuncer (cum Alexandra et Sonia) 12

dr. Iosephus Simandl 13

Barbara Dowlasz 14-16

Marcin Loch 14, 17

Natalia Jureczko 14

prof. dr. Curtius Smolak 15

Dagmar Weltin 15

dr. Beata Gaj, Irena Kosiorowska 16

Adam Jegorow 17