LVPA, LATINITATI VIVAE PROVEHENDAE ASSOCIATIO ANNO NOVO SEMPER PRO NOBIS ET PRO VOBIS VIVAT FLOREAT CRESCAT


Vinfridus Czapiewski Oberhusiensis, 1999

Praemium BWB (Bundeswettbewerb Latein in

Nordrhein-Westfalen)

Praemium scholis his datum est:

1. anno 1998, Tremoniae gymnasio Mulhemiensi (Mühlheim), cui est nomen “Otto-Pankok-Gymnasium”,(classis: 9a / 10a; magistro Alfredo Sambale duce);

2. anno 1999, Kempis gymnasio Monasteriensi (Münster), cui est nomen “Paulinum”, (classis: 7 / 10; magistra Barbara Blume duce);

3. anno 2000, Burae gymnasio Brunwylrensi (Brauweiler), cui est nomen “Abtei-Gymnasium”, (classis: 9a / 9c; magistro Silvano Mertens duce).

4. 29. Mai. anno 2001, Dusseldorpii in schola “Görres-Gymnasium” traditur gymnasio Mindensi (Minden), cui est nomen “Herder-Gymnasium”, (classis: 10a; magistro dr. Iohanne-Eckehardo Landwehr duce)

5. 25. Iun. anno 2002, Hammonae in gymnasio “Beisenkamp” traditur gymnasio Burano (Gelsenkirchen - Buer), quod “Annette-von-Droste-Hülshoff” nuncupatur, (classis: 10a/10b/10d; magistro Bernardo J. Kaiser duce).

6. Iun. / Iul. 2003 anno 2003, Duisburgi “PACIS Scholae” (Friedensschule) universali (Gesamtschule) Monasteriensi (classis 10) pro relatione televisifica de rebus Romanis ad usum Germanorum Latine et Germanice edita

7. 29. Iun. 2004 BWB / praemium 200 Euronorum septimum a L.V.P. A. traditur in gymnasio Theodoriano, Paderbornae

8. 7. Iun. 2005, Coloniae in Ursulinenschule traditur gymnasio Wegbergensi, cui est nomen “Maximilian-Kolbe-Gymnasium”(classis 10a, magistra Monika Eisenach duce) pro fabula televisifica: “Quomodo Iuno Iovi restiterit”

9. 31. Mai. 2007 traditur in Gymnasio Voerde (prope Vesaliam/Wesel)

10. Mai. 2009, 10h – 18h Festum BWB: L.V.P.A.e praemium 200 Euronorum decimum traditur Coloniae in Gymnasio Friderici Wilhelmi

11. 15. Iun. 2010 Bielefeldiae, festum BWB in Curiae gymnasio; LVPA dat praemium 200 € undecimum

12. 30. Mai. 2011 Festum BWB: L.V.P.A.e praemium 200 Euronorum duodecimum traditur in gymnasio Petrino Recklinghusae

In conventu annuo die 16. Nov. 2013 decretum est praemium BWB posthac iam non tradere, quia lingua Latina in scholis Germaniae nunc brevius docetur et ea de causa difficulter inveniuntur discipuli, quibus praemium detur.