LVPA, LATINITATI VIVAE PROVEHENDAE ASSOCIATIO ANNO NOVO SEMPER PRO NOBIS ET PRO VOBIS VIVAT FLOREAT CRESCAT


Vinfridus Czapiewski Oberhusiensis, 1999

Gerardus Alesius Vindobonensis (Gerd Allesch)


Excerpta ex libro Odarum (2005):
Hortule efflorens
Hortule efflorens vario colore
iubila! campique virete flore! 
rideas caelum! Glycerae potens vis
   rura revisit.

Tu Venus regina etiam venire
ne recusa omnis properet cohorsque
iam tuorum in quis ego gnavus adsim
   cultor amoris.

Ad Glyceram
Flos nullus dabit et dabit
arbor nulla avis et nihil
nil solacioli dabit
   nullum denique caelum.

Mors crescit latebris nigra 
terrae crescit ab intimis
alas marmoreas movens
   auras evolat altas.

Flos nullus dabit et dabit
arbor nulla avis et nihil
at solacia conferet
   nostrae noctis imago.

Ad Adalbertum W.
Musae dramaticae tu modulos sciens
seu cantare operas est opus Italas
perquam dulcisonas seu gravius canis
   quidquid fert animus, bone 

cantator: lacrimis assiduis genas
irrorare soles: pura etenim fides
Susannae periit, quae tibi culta te
   dimisit iuvenis senem.

Et desiderii nunc tibi non modus
stat nec stat ratio: perspicuum quidem est
illam esse egregiam, non mediocribus
   dignam laudibus indolis.

Atqui nunc abiit. Quid tibi si foret
cantanti Orphica vis? quid miserum iuvet
audit cum minime et clausa manent tamen
   duri pectoris ostia?

Sic et Bassarides Threicius canor
nil movit, Geticas qui domuit feras.
cogit tete etiam dura necessitas
     ergo desine deprimi.

Aestate
Aethera aestivum graviter calentem
nubium fusca inficiunt colore
deficit iam sol, tacet ales, instat
   Iuppiter ater.

Agmina abscedunt apium repente 
atque formicae properant timentes.
pallidus messor metuit laborem
   perdere durum.

Nos domum certam petimus trahisque
me manu cara calidum volando
lectulum ad dulcem, numerare et inde
   fulmina gaudes.

Ad Symmachum
Non lectos memoras libros
   et quae non data sunt flammea basia
atque infecta quidem refers
   nec cantata tibi carmina mellea.
In vinis oculi natant.
   voces rauca sonant et lacrimabilis
durum qui moveat virum
   oppresso gemitus pectore solvitur.
Quid te Symmache maceras?
   est quod praeteritum, praeteritum sinas.
num prodest querimonia?
   immo tu potius quidquid habes vide!
Praesto sunt tibi amiculi
   quis noctem volupest ducere cum tuo
magno et ingenio et sale
   quis cordist referas aurea carmina.
Adsis et faveas ioco.
   dulcis vina tibi languida porrigit
Lyde, fallere quam cave:
   paetis luminibus Symmache te vocat.

De brevitate vitae
”Vita nimis brevis est, natura maligna” queruntur
   ”et spatio exiguo vix bene vita datur.”
Errant: quando oculis altis exceptus amicae
   descendi longa mellifluaque via
dulciter et sic mersus eram latuique profundo
   tum satis est: vixi: praeterea quid agam?

Tempus
Videsne flumen montibus arduis
decurrere alte: rupibus irruit
   et frangitur vastis sua vi
       et rapidum vehemensque fertur
cum deinde apertam planitiem petit
mox lenior fit curriculum et premit
   tum paene sistit deinde rursus
       accelerans pelago adpropinquat.
Et tempus hic stat tum propere volat
loris remissis tum modice ambulat
   durumque: quo felicius fit
       hoc citius properare tendit.
O siste tempus dum Glycera fruor
o numen ingens adnue dexterum
   faveque cultori innocenti
       tempore tuque bono fruaris
puella dulcis plenaque gratiae 
occasionem tu arripe fervide
   donec licet meque es potita
       mente tua et rapiente forma.
Consumor igni perpenetrabili
per ossa carporque indomito die
   et luce quae siccat calore
       viscera mi cerebrumque doctum.
Quandoque stabit terminus omnium
rerum mearum tu meriti dabis
   tum membra flammis tu decora
       tristitia cineremque ventis.
At parce fletu desine lacrimis
turpare vultus eximii decus 
   scis namque fortuna beatum
       meque fuisse tuum poetam.