Quo me, dulcis amor Latinitatis, quo rapis cupidum?

Miecislaus Broscius Cracoviensis

Alanus Divutius Bruxellensis (Alain van Dievoet)

Ad Gaium Licoppe, Latinitatis vivae defensorem et propagatorem
Ars longa est, dicunt medici, sed vita brevis lux, 
sic via longa quoque est usque ad Latium redivivum : 
tu medicus bene scis teque ars perlonga iuvabit, 
iampridem linguam qui sanes semisepultam, 
nec via longa tibi gravis, indefesse viator, 
qui multos homines, multas urbesque latino 
ore loquens nosti, prae te vexilla latina 
gestans pacifice per terras non bene gratas. 
Tuque gregis nostri, patrone et optime ductor, 
perge diu nobis constanti mente favere 
atque animo forti Latii defendere linguam, 
ne misere pereat quondam regina triumphans. 
Perge etiam calamo docto varioque docere 
lectores, carpens passim nova mella Melissae. 
Sic eris usque quod es, fortis, bonus atque fidelis, 
fundator solidus, constructor et aedificator, 
omnibus attentus, semper quoque firmus amicus, 
ni nimis est, etiam cum te pituita molestat! 
31/05/01

Ad Stephanum Feye,
Scholae Novae scholarcham et conditorem.  
Ne pereat veterum doctrina secreta sophorum, 
ne sileat semper magici vox muta Smaragdi, 
fundasti ludum quo perpetuentur in aevum, 
Hermae ter magni mysteria magna verendi. 
Sic nova vita datur prisco trunco moribundo, 
sic nova de priscis oritur schola vivida cunis.
21/05/01 

Ad Theodericum Sacré
Quae te Musa favens, quae te perdocta Camena 
edocuere chely sacros componere versus 
sermonesque  sacros sacra recitare loquela? 
Potastine puer sacro de fonte caballi, 
an cursu aerio te sacris Pegasus alis 
portavit sublime ad sacrum Heliconis acumen? 
18/05/01

Domus Latina Bruxellensis
Hic nova Roma latet, sed non tacet inter amicos, 
hic prisci lente renovatur lingua Latini. 
Hic loquitur Gaius, Tulli Ciceronis ad instar, 
respondentque omnes puro sermone Quiritum ! 

Floribus hic Latii carpit nova mella Melissa, 
quae sparget longe trans oras oceanosque 
qua nova stella micans, expellet clarius umbras. 

Rivulus hic tenuis reddet tibi, Romule, Thybrim. 
Huc recreato orbi redeunt Saturnia regna. 
21/04/01

Ver novum anni 2001
En crescunt flores hortis, recinuntque volucres, 
ver redit in pratis, montibus atque mari, 
sed redeat quoque ver in pectora nostra, repellens 
curas letiferas tristitiamque nigram. 
08/04/01

In honorem Augusti Ancarani, amici librorum 
Tot tibi sunt libri, quot gaudia mentis, amice, 
tot tibi sint semper pectore laetitiae. 

Tot tibi sunt libri, quot tritae dulciter horae, 
tot tibi sint semper tempora dulciflua. 

Hi tibi semper erunt veterum revocatio rerum, 
cum fortasse homines plus coluere bonum. 

Hi tibi semper erunt, rueret si mundus hiatu, 
securus portus dulceque confugium. 
04/04/01

Illa dies
Illa dies sit in aeternum celebranda quotannis, 
quae videat primum, divina ab origine mundi, 
Ditis regna atri, septupla impervia clave, 
sub vernum tempus, vivo spendescere sole.
anno1969