"Salve!", mi videor vocem audivisse Latinam;
"Salve!", vox resonat clara - Latina etiam.


Caecilia Koch Monasteriensis

Marcus Sbardella

	Acrostichis pontificia
Iesu, Sancte Pater, testis et apostole magne,
Orbi terrarum dixisti: “Ne timeatis”;
Ardenter flentes opperti sunt miserique,
N obis te Dominus donavit pontificem almus.
Nostrum pastorem. Solatur vox tua solos
Et fessos omnes divinae pacis amantes;
Sunt morbi tibi nunc curae magnaeque labores.

Permundi calles incedis nomine Christi,
Auxilians aegris animis et cordibus ipsis,
Ut vertant se omnes ad coelum tute laboras
Laeti cognoscant magnum verum Dei amorem.
Ut Trias hic servet te multum sancta diuque,
Sustineat semper tuum iter nunc Virgo Maria.

15/07/02